- MEDIOCRITAS
- MEDIOCRITASvox minum minus Latina, modeste de seloquentis Velleii Paterculi l. 2. c. 111. Habuit in quoque hoc bello medicoritas nostra speciosi ministri locum. Ubi Boecclerus, Ita iam ergo incipiebant loqui, postea eiusmodi formulae ad ineptias et fastidium frequentatae. Mirari possis iam tum, i. e. sub Tiberio, ausum Valerium Maximum dicere mea parvitas etc. Minus itaque mirum, quod eôdem modô de se loquuti leguntur antiqui Galliarum Reges. Inter quos Ludovicus Pius apud Ansegisum l. 2. c. 2. Quoniam inquit, complacuit divinae Providentiae nostram mediocritatem constituere. Sic Μετριότητος voce in Ecclesia Graeca, Patriarchae et Episcopi, de se loquentes aut scribentes passim sunt usi. Theodosius Patriarcha. Η῾ξίωσε τὴν ἡμῶν μετριότητα καὶ ἱερὰν ἀδελφότητα Rogavit mediocritatem nostram et sanctam fraternitatem. Episcopi Arimini congregati od Constantinum Imperat. Α᾿ξιοῦμεν τοίνυν ὅπως γαληναίᾳ προσόψει τὰ νῦν γράμματα τῆς ἡμετέρας μετρεότητος κελεύσῃς ἁναγνωςθῆναι, Rogamus itaque, ut serenô vultu has mediocritatis nostrae literas iubeas legi, apud Athanasium de Synodis Tom. 1. etc. Vide Ioh. Meursium Glossar. et Ioh. Casp. Suicerum Thesauro Eccl. vocc μετριότης.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.